Latin
4.17.82 to 4.17.113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.17.82-113
Unproofread scanNot analysed yet
Factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si sciero omnia sacramenta, et omnem prophetiam, et tradam corpus meum ut ardeam, charitatem auten, non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 7,1-3). Qualis est ergo charitas, quae sola multum prodest, si ne qua caetera nihil prosunt? Ergo ipsa charitas dat consilium, et obcdit filius charttatis. CAPUT XX. —21. Isaac in dolo Jacob figuram intellexit. Quale consilium dat? Ut accipiat ille pelles hacdinas, et accedat ad patrem. Majorem quærit pater, et minorem benedicit: Vetus Testamentum Judxos intuetur per litteram, et per spiritualem ejus inte! ! ! gentiam Christiani in illo benedicuntur. Intendat Sanctitas vestra, magnum mysterium, magnum sacramentum. Dicit Isaac, Venit frater tuus cum dolo de homine sine dolo. Sine dubio Isaac ille, ut erat I spiritu prophetico, noverat quid agebatur, ei ipse figurate agcbat; omnia ponit in magna altitudine sicramentorum: nam si nesciret quid ageret, irasceretur fallenti se filio. Venit major, et dicit, Ecce, pater; manduca: sicut jussisti mihi, feci. Dicit illc: Quis es tu? Respondit: Ego sum filius tuus major Esau. Et quis est, inquit, ille a quo jam manducavi; et benedixi eum, et benedictus erit (Gcn. XXVII, 31 33 )? Irasci videbatur, exspectabat ab ore ipsius Esau malcdiclionem aliquam in fratrem: cum exspectat ilic maledictionem, confirmat iste benedictionem. irasci! o indignari! Sed noverat mysterium, et caligo oculorum ejus corporcorum significabat caliginem mentis Judxorum: oculi autem cordis ejus videbant altitudinem mysteriorum. CAPUT XXI. -22. Dolus, non dolus. —Venit, inquit, frater tuus cum dolo, et abstulit benedictionem. Dicebamus: videte quid est cum dolo: dolus hic, non est dolus. Quomodo dolus non est dolus? Quomodo petra non cst petra?