Latin
4.37 to 4.75
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.37-75
Unproofread scanNot analysed yet
noli et hodie. Jam Porte et hodie fuisti; cr1s nOH. Aliqnando fini malum, et pro mercede exigc bonum. Bona habere vis, ct bonus esse non vis: contraria est vita tua cotis tuis. Si magnum bonum est habere villam bonam, quantum malum est habere animam malam? CAPUT II. —2. Divites difficile salvantur. Paupere. quid cavere oporret. Discessit dives contristatus. et ait Dominus: Quam dilfficile est, lit gui divitias habtt, intret in regnum cælorum! Et quam esset difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, dt omnino sit impossibi! c. Omne enim impossibile dirfirite est: sed non omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem attende: Amen dico vobis, facilius. eat camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. Camelum intrare per foramen acns: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique huc audho, contristati sunt discipnli, et diierunt: Si ita est, quisnam poterit salvus fieri 9 Quis divitum? Pauperes, audite Christum, popUlo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos arprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini, cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem, ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de divitiis gloriari. CAPUT Ill. —3. Divitibus quid præcipi velit Apostolus. Vermis divitiarum, superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe diviliba, hujus mundi: quia sunt divites alterius sæculi. Pagperes sunt divites alterius saeculi; Apostoli sunt divites alterius sæculi, qui dicebant, Tanquam, nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit; hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites hujus mundi: Præcipe, inlluiL, divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Prt. mus vermis divitiarum slIperbia. Mala tinea, lotum rodit, et ad cinerem usque perducit.