Latin
4.76 to 4.112
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.76-112
Unproofread scanNot analysed yet
Præcipe ergo non superbe sapere, neque aperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); aed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit libi Deum? Quid babet dives, si Dcum non habet? Quid non babeL pnupcr, si Deum habeL? Non ergo sperare in divitiis, ait; aed in Deo vivo, qui præstat nobis abundanter omnia ad fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum. De divitiis quid præstandum, Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Dec vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operiba bonis. Quid est hoe? Expone, Apostolo- Multi euim quod nolunt raccre, nolunt intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divita sint in operibus bonis. Audiant, intelligant: non perlnittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare. et dicere quod audivimus modo in Psalmo, Quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. L, 5). Dic tu quid est, Divita sint in operibu. bonis. CAPUT IV. —Facile tribuant. Quid est, Facile tribuant? Numquid et hoc non intelligitur? Facile tribMant, communicent. Habes tu, non habet alius: communica, lit communicetur tibi. Communica hic, fit communicabis ibi. Communica hie paneln, et accipies ibi panem. Quem hic panem? Quem colligis cum sudore et labore, ex maledicto primi bominis. Quem ibi panem? Qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi (Jonn. VI, 51). Dives es hic, sed paupcr es ibi. Habes aurum, sed nondum tenes praesentem Christum. Eroga quod habes, ut accipias quod nen habes. Divites sint in operibus, bonis, fucile tribuant, communicent.