Latin
4.9.1 to 4.9.22
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.9.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Testamenti Veteris et Novi discrimen et consonantia. Vetus enim Testamentum est promissio figurata: Novum Testamentum est promissio spiritualiter intellecta. Cum enim Jerusalem quæ fuit in terra, pertincat ad Vetus Testamentum, imaginem habet ad Jerusalem quae est in cælo, et pertinet ad Novum Testamentum. Circumcisio carnalis pertinet ad Vetus Testamentum: Circumcisio cordis pertinet ad Novum Testamentum t. Liberatur secundum Vetus Testamentum populus de Ægypto: liberatur secundum Novum Testamentum populus a diabolo. Persecutores Ægyptii et Pharao persequuntur exeuntes de Ægypto Judaeos i persequuntur populum christianum peccata ipsorum et diabolus princeps peccatorum. Sed sicut Judaeos usque ad mare persequuntur Ægyptii; sic Christianos usque ad Baptismum persequuntur peccata. CAPUT IX. —Eremus est christiano hic mundus. Intendite, fratres, et videte: liberantur pcr mare Judæi, obruuntur in mari Ægyptii: liberantur Christiani in remissione peccatorum, delentur peccata per Baptismum. Exeunt post marc Rubrom, et ambulant per cremum: sic et Christiani post Baptismum nondum sunt in terra repromissionis, sed sunt in spe. Sæculum autcm hoc eremus est; et vere christiano est eremus post Baptismum, si intelligat quod accepit. Si non solum signa corporalia in illo fiant, sed si etiam in corde spiritualis effectus, intelligit sibi eremum esse istum mundum, intelligit in peregrinatione se vivere, patriam desiderare (a). Quamdiu autem desiderat, in spe est. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem qua: videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 28). Ista patientia in cremo facit aliquid sperare: si jam se putat in patria, non pervenit ad patriam: si jam se putat in patria, remanet in via: Qt autem non remaneat in via, speret patriam, desideret patriam, ne deviet. Nam occurrunt tentationes: ita post Baptismum occurrunt.