Latin
4.9.23 to 4.9.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4.9.23-49
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim non soli erant hostes Judaeorum Ægyptii, qui illos ab Ægypto persequcbantur (ipsi enim præteriti hostes erant, quomodo unumquemque persequitur præterita vita sua ct praetcrita peccata sua cum principe suo diabolo), sed exstiterunt in cremo, qui vellent impedire viam; ct pugnatum cst cum illis, et victi sunt: sic post Baptismum cum coeperit ambulare christianus viam cordis sui in spe promissorum Dei, non deviet. Nam occur. runt tentationes aliud aliquid suggerentes, delicias hujus mundi, aliam quamdam vitam, ut unumquemque de via dctorqucant, et a proposito abducant. Si autem isto desiderio istas suggestiones eviceris, vincuntur hostes in via, et perducitur populus ad patriam. CAPUT X. —10. Figuræ nostræ ea quæ Israelitico pupulo contigerunt. Audi Apostolum, quia ista figuræ nostræ fucrunt. Nolo enim, inquit, vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt. Si sub nube fuerunt, sub caligine fuerunt. Quid est, sub caligine fuerunt? Non eis intelligentibus spiritualiter, qu; e cum eis corporaliter agebantur. Et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et omnea eumdem cibum spiritualem manducaverunt. Datum est enim illis manna in deserto (Exod. xvi, 13), sicut nobis datur dulcedo Scripturarum, ut duremus in ista eremo vitæ humanæ. Et norunt quale mannaaccipiunt Christiani, quibus dixit ipse Psalmus, Gustate et videte, quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Et omnes, inquit, eumdem cibnm spiritualem manducaverunt. Quid est, eumdem? Idem significantem. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Et attende quomodo unam rem exposuit, et cætera tacuit: Bibebant enim de spirituali sequente petra; petra autem erat Christus. Hæc autem figurce nostræ fuerunt (I Cor. x, 1-6). Illis sunt exhibitæ, sed figur:e nostræ fuerunt: quia illis corporaliter exhibebantur, nobis spiritualiter significabantur. Ergo illi qni corporaliter ca tenuerunt, ad Vetus Testamentum pertinuerunt.