Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 42
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 42.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Eleemosyna in pauperem sacrificium eat christiani. Duo genera elecmosynarum. Ego, fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei magnas hahet. Valeat in cordibus vestris '. Ergo et quod lente dicimus, valde auditis, si obcdieritis. Tanquam per nubem suam, per Isaiam prophetam Dominus tonuit: si sensurn habetis, expavistis. Manifeste enim dixit, nee expositorem habent ista necessarium, sed factorcm. Quo milii, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Deus nos quærit, non nostra. Sed sacriGcium christiani cst elceniosyna in paupcrem. Hinc enim fit Deus peccatis propitius. Nisi antem peccatis propitius fiat Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis peccatis ei delictis *,sine quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per cleemosynas: quæ sunt duorum gencrum, erogando et rcmittendo; erogando quod hahes bonum, remittendo quod pateris malum. Hæc duo genera elecmosynarum Dominus magister bonus, qui verbum breviavit super terram, ut esset fructuosum, et non onerosum, quam brevitcr fuerit complexus, audite: Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 57 et 58). Remittite, et remittetur vobis, pertinet ad ignoscendum; date, et dabitur vobis, pertinet ad crogandum. Ex illa elcemosyna, qua ignoscis homini, nihil perdis. Ecce statim veniam petit, ignovisti, nihil amisisti. Charitate amplior domum redisti. Illud aliud genus elecmosynarum, ubi jubcmur erogare indigentibus, grave videtur: quia quod quisque dedent, hoc ipsum quod dabit non habebit.