Latin
90.7.27 to 90.7.41
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 90.7.27-41
Unproofread scanNot analysed yet
prophetica enim locutio aliquantum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut dcsidcrabilius quæreretur, ut suavius inveniretur. Ubi ergo ille proximum nominavit, tu Christum nomina; quia et ille Christum ita prophetice nominavit: tu Christum nomina, et vide currentem liquidam sententiam, et tanquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam. Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius perfruaris. Quid est, Fidem posside cum Christo? In eo quod propter te homo factus est, in eo quod de virgine nilus est, in eo quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus, quod lancea vulneratis, quod sepultus: noli ista spernere, non tibi incredibilia videantur; et sic fidem posside cum proxi- 'no. mo. Hæc est enim paupertas ejus. Quid cst autem, Ut et bonis ejus perfruaris? Audi, quia hoc voluit; audi, quia ideo in paupertate ad te venit; audi voccin pauperis propter te Domini Dei lui ditantis te: vide quomodo bonis ejus perfruaris, si fidem cum eo in paupertate servavcris. Pater, in quit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. XVII, 21).