Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 44
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 44.4
Unproofread scanNot analysed yet
Et ubi visus est non habere speciem neque docorcm? Et non habuit speciem: sed vultus ejus abjectus, et deformis positio ejus ab omnibus hominibus. Homo in plaga. In plaga homo, ante plagam Deus, post plagam homo Deus, Homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates. Infirmitates quorum? Ipsorum a quibus patiebatur. Medicus ferebat infirmitates phreneticorum; et cum ipse crucifigeretur, orabat et diccbat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 54). Altendile: amemus sponsum 1. Quanto magis deformis nobis commendatur, tanto charior, tanto dulcior est factus sponsæ. Propter quod et avertit se. Avertit se, ne illum intelligerent illi qui eum crucifigebant. Facies ejus injuriata est, nec magni æstimata est.