Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 44
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 44.5
Unproofread scanNot analysed yet
Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in ioloribua est: et noa existimavimus illum in doloribus esse et in plaga, et in pæna. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostræ in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Evangelium est, an prophetia '? Quid dicunt contra ista Judae! ? Nonne mirum est audire illos ista, habcre illos ista, legere illos ista, non invenire de quo dici potuerit, nisi de illo uno qui in Evangelio prædicatur per orbem terrarum, et adhuc non esse Christianos, sed sic illos esse cæcos adversus evidentissima eloquia Prophetarum? Noli mirari cæcitatem Judæorum dc Christo. CAPUT III. —Ecce transit quod dicitur de sponso, incipit dici et de sponsa; et quomodo in sponso mirabaris cæcitatem Judæorum, sic in sponsa miraberis cæcitatem hæreticorum.