Latin
44.6.37 to 44.6.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 44.6.37-69
Unproofread scanNot analysed yet
Si invenistis in me peccatum, arguite. Et illi, Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6): ut putabant Vominem, tamen innocentem. Ergo, Ab iniquitatæiis pcvuli mei ductus est ad mortem. CAPUT IV. —7. Dabo ergo malos pro sepultura ejus. Quid est hoc, Dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus? Malos propter sepulturam, divites propter mortem. Dives ille ab Arimathæa Josephi, cum Dominus penderet in cruce, intravit ad Pilatum, et petiit corpus ejus: obsecutus est, ut sepe- Uret. Daii sunt divites pro morte ejus: sepelivit pauperem, in quo divitias requirebat. Ergo, Divites propter mortem rjus. Quod postea dixit, primo factum cst: quod primo dixit, postea factum est. Malos pro sepultura ejus. Lbi ostendimus? Intraverunt Judæi ad Pitatum, et dixerunt ei: Domine, audivimus quia ille plonus (o πλάνος), id est, illc impostor, dixit discipulis suis quia resurrecturus erit occisus: jube custodiatur sepulcrum, ne forte veniant discipuli ejus nocte,et auferant eum, et fiat error major priore. Ait illis Pilatus: Habetis milites, ite, custodite sicut vultis. Acceperunt milites, posuerunt ibi (Matth. XXVII, 57-66). Mali sunt isti: ipsi sunt dati propter scpulturam ejus ad custodiendum. Sed unde probamus quia mali sunt? Milites innocentes erant missi: judex eis præcepit; venerunt ad sepulcrum, custodicrunt. Audi quia mali sunt: lege Evangelium. Posteaquam rcsurrexit Dominus, et viderunt angelum, conterriti et consternati sunt. Quando dicium cst aliis, Nolite timere vos, isti timore perculsi, quia fide sublevati non sunt. Et tamen cum ista scirent, venerunt ad Judxos, dixerunt illis ista omnia. Dixerunt Judæi: Damus vobis pecuniam. Ergo mali crant: veritatem absconderunt, mendacium vendiderunt. Et quomodo mendacium vendidcrunt? Non mirum, mendacium vendiderunt, mendacium cardi cæcis. Dicite (dictum est illis) quia dormientibus nobis venerunt discipuli ejus, et subtraxerunt eum. vanitas vendens vanitatem vanitati!