Latin
44.6.1 to 44.6.36
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 44.6.1-36
Unproofread scanNot analysed yet
Jam modo miremur cæcitatem Judaeorum. Dominus tradidit illum pro peccatis nostris; et ipse, quoniam male tractatus eat, noM aperuit os. Ut ovis ad immolandum ductus est; et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Et ne contemnas, Generationem ejus quis enarrabit? Quam generationem? Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Ecce una generatio: Ante luciferum, ante omnia quae facta sunt, ante omnes Angelos, ante omnem creaturam. Quare? Quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Sed forte secunda ejus gencratio narratur. Quis illam narrat? Fide concipitur, masculus non accedit, uterus virginis tumet: procedit tanquam sponsus de thalamo suo (Paal. XVIII, 6). Mirabilis ista generatio. Mirabilis est humana, quia sine patre: mirabilis illa, quia sine matre. Ut ovis ad immolandum ductus est, ut agnus ante eum qui se tonderet, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus. Resurrectionem cjus prædicat. Vidctis quia vere Dominus (quasi possit quid nisi vcre Veritas) hoc dicebal I: Que scripta sunt in Lege, et Prophelis, et Psalmis de me. Quia oportebat Christum pati et resurgere, audistis. Et resurgere, modo audistis: Quoniam tolletur de terra vita ejus. Et prædicari in nomine ejus pærnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 44, 46, 47): audietis illud et ab isto propheta; non quia dcbemus prophetam præponere Domino. Præco præcessit, judex seculus est. Non sua, sed judicis verba præco dicebat, et judex consequens verba sua in præcone firmavit. Quoniam tolletur de terra vita ejus. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Audiebatis modo dicentem illis, Qiud vobis feci?