Latin
45.1 to 45.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus ædificabat fidem. Bene nobiscnm novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum ct salvatorem Jcsum Christum medicum esse nostrae salutis anternæ; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem natur. c nostræ, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus eat ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ejusdem Apostoli verba sunt: El quia jam non moritnr, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. vi, 9). Hæc ergo bene nota sunL fidei vestræ. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quæ corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non cst transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit cæcis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum iterum moriturum. Et quæcumque ad salutem corporum fecit, nou ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia ilia quæ non videbantur, non credebantur; pcrista temporalia quæ videbantur ædificabat fidem ad illa quæ non videbantur. CAPUT II. —2. Ecclesiæ postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices corporis sui cwr servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc præsentibus Ecclesiae temporibus priora praponcre. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, præponit cos qui uon vident et credunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. Non sufficiebat oculis, quod viderent. nisi et manus admoverentur membris, ct cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus! Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat.