Latin
45.27 to 45.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.27-54
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quæ sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dommus illi jam confitenti ac dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti: beati qui non, et credunt (Joan. xx, 25-29). Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos I. Post parvum onim tempus, postcaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnutn meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandæ, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum. CAPUT III. —3. Miracula nunc majora Christus operatur. Hæc ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Hæc fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur, propter quas uon cst dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut cnim animus melior cst corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro cæca non aperit oculos miraculo Domini; et cor cæcum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quæ mortua jacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdænon apcriuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quæ tamen verbo Dci penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obcdiant qui non obediebant? ct dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audirous de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Matth.