Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 45
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.10
Unproofread scanNot analysed yet
Carnis futura commutatio. Caro hominis in corpus angeli convertenda. Quid cnini ista caro? Non illam debemus contemnere. Quid euim hoc? Fenum, sed aurum erit. Noli contemnere fenum, mutabitur in aurum. tUe enim, qui potens fuit mutare aquam in vinum, potens cst mutare fenum in aurum, et de carne facere angelum. Si de sordibus fecit Icominem, de homine non faciet angelum? Attendat enim Charitas vestra unde factus est homo, et videte si vel cogitare illud volumus. Dc istis sordibus fecit hominem et præfecit aliis animabilibus; de homine non faciet angelum? Facict prorsUs. Amicos suos sibi fecit homines, non illos facturus est angelos? Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. xv, 15). Adhuc carnem portantibus, adhuc morientibus, adhuc in ista egestate et fragilitate vitæ versantibus dixit, Jam vos non dicam servos, sed amicos. Et quid est daturus amicis? Quod in se ipso ostendit resurgente. Coronabuntur, et convertentur in gloriam cœlestem, et erunt æquales Angelis Dei (Luc. xx, 3G). Nulla erit corruptio, nulla titillatio. Non ibi nobis dicetur, Mundate vos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Non laborabimus, nec nobis promittetur præmium; quia jam accepimus. Nee nobis dicetur ut gemamUs; quia jam laudamus. Sicut enim caro mortalis convertitur in corpus angeli; sic et gemitus convertetur in laudes. Hic poenitentia, ct pressura, ct gcmitus: ibi laudes, hetitia, et gaudium. Postea ergo, modo non est lætitia. Sed ubi? In spe. Nondum tenes, sed spcrando gaudes: quia qui promisit non potest decipere; quia qui promisit, habet et dat.