Latin
46.4.1 to 46.4.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.4.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PIUM. —1. De pastoribus non oves, sed se ipsos pascentibus. Spes tota nostra quia in Christo cst, et quia omnis vcra et salubris gloria nostra ipse est, non nunc primum didicit Charitas veslra. Estis enim in ejus grege, qui intendit et pascit Israel (Psal. LXXIX, 2). Sed quonian) sunt pastores, qui pastorum nomine gaudere volunt, pastoris autem officium implere nolunt1; quid ad eos per Prophetam dicat. sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum intentione, audiamus nos cum tremore. 2. Christiani, propter no. ; praepositi, propter alios. —Et factum est ad me verbum DoMini. dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel. Hanc lectionem modo, cum legeretur, audivimus: hinc cum vestra Sanctitate aliquid loqui decrevimus. Adjuvabit ipse, ut vera dicamus, si noh nostra dicamus. Nam si nostra dixcrimus, pastores erimus pascentes nos, non oves: si autem illius sunt quæ dicimus, per quemlibet ipse vos pascet. Hæc dicit Dominus Deus: pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastores 3? id est, non se pascunt paslorcs, sed ovcs. Hæc prima causa est quare arguamur pastores isti, quia se ipsos poscunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim qum sua sunt quærunt, non quos Jesu Christi (Philipp. II, 21). Nos enim, quos in isto loco, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam, non secundum meritum nostrum constituit, habemus quo quædam: unum, quod christiani sumus; allerum, quod præpositi sumus. illud quod christiani sumitis, propter nos est: quod autem præpositi sumus, propter vos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas nostra: in eo quod præpositi, nounisi vestra. Suut autem multi christiani, et non præpositi, qui perveniunt ad Deum 1, faciliore fortasse itinere, et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant.