Latin
45.3.26 to 45.3.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.3.26-53
Unproofread scanNot analysed yet
Est ergo terra viventiUm: nam cum æterna et coelestis sit, terra dicitur qnia possidetur, non quia aratur. Habet cnim possessorem sine labore: quia et ista possessorcm suum exercet in labore; ct fatigat in timorc. Quid tibi dicitur? Surge, ara terram, ut possis babere unde vivas. Ei velis nolis, gemens ct suspirans surgis, et opera. . ris; quia sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 19 ). Cum autem transierit omnis labor ct gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit: quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper *. Non ibi alteruant hiems et æstas, nox et dies. Hic seminatur, ut ibi metatur; si tamen seminatur. Quis est cnim qui scminat bic, ut ibi metat? Qui crogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra. Semina hic, et ibi invenies messem: æstate non secatur, ut transcat; sed et manducatur, et cum gaudio permanet. Ibi enim justitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste panis? Qui huc inde ad nos venit: Ego sum, inquit, punis vivus qui de cælo descendi (Joan. vi, 51 ). Qualis esi iste panis? Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v; 6).