Latin
45.5.1 to 45.5.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.5.1-32
Unproofread scanNot analysed yet
Mons Christus et Ecclesia. Audivimus panem de terra illa, audiamus et montem. Inhabitabunt, inquit, in monte sancto meo. Puio euim invenimus in alia sancta Scriptura, quia mons et ipse Christus est. Qui est panis, ipse est et mons: sed panis, quia pascit Ecclesiam; mons autem, quia corpus ejus est Ecclesia. Ipsa Ecclesia est mons: et quid est ipsa Ecclesia? Corpus Chriti. Adjunge illi caput, el fit unus homo. Caput et corpus, unus homo. Caput quis est? llie qui natus est de virgine Maria, qui suscepit carnem mortalem sine peccatO, qui a Judæis casus, flagellatus, contemptus, crucilixus; qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Ipse est caput Ecclesia; ,ipse panis de illa terra. Corpus autem ejus quod cst? Conjux ejus, id est Ecclesia. Erunt enim duo in carne tena. Sacramentum hoc exagnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. v, 31 et 32). Sic et Dominus iii Evangelio, cum de viro et de uxore dicerct: Igitur jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Er. go unum voluit esse hominem Deum Christum et Ecclesiam. Ibi raput, et hic membra. Noluit resurge' rc cum membris, sed ante membra, ut haberent quod sperarent membra. Sed idco mori voluit caput, ut prius resurgent caput; prius ire in caelum caput, ut in capite suo spein haberent caetera membra, ct exspectarent impleri crga se quod priomissum est in ca'pitc. Quid enim opus crat Christo mori, Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, de quo dicitur: Inprincipio erat Verbum, et Verbum crat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt (Joan. i; 1,3 )? Et crucifigitur, ct irridctur, et lancea percutitur, et sepelitur; et omnia pen ipsum facta sunt.