Latin
45.600 to 45.623
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 45.600-623
Unproofread scanNot analysed yet
ne majus malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum conjunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistæ fecerunt. Qui si vere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibel pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste dixit propheta, Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis. Ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mibi exponit dictum suum. Dixit, Recedite. Quibus dixit? Utique jusUs. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et iniquis. Quæro, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod præcepit. Recessit corde, objurgavit atque arguit. Continendo se a consensu non tetigit immundum: objurgando autem exiit liber in conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit; ncque aliena, quia non approbavit; neque negligentiam, quia DOn tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adbuc amore sacodi prægravantur, avaros, perjuros, adulteros, spcctatoresnugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum1, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corderccedalis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.