Latin
89.1.1 to 89.1.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 89.1.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos,nc foliahabeamusetfructum non habeamus. Hoc autem breviterexponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnos terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam exte fructus nascatur in æternum. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus prævidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Jesum Chrisluni. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cegnosccre præsentem. Inde cnim Apostoli, inde tota turba præcedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Turba erat magna fidelium Judæorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non cnim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quæ perierant domus Israel (Id. xv, 24). In aliis autem crucifixus, jam in calo exaltatus, invenit pænitentiæ fructum: neC aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde crant illa quatuor miilia Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti discipuli, ct qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo prænuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsæ oves erant quæ perierant domus Israc! ; sed quia venerat Filius hominis quarere et salvare quod pcricrat (Luc. xix, 10), etiam ipsos invenit, Sed nescio ubi tanquam a lupis deprædati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad cos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. IlIi occ! dcrant; non magis ipsum, quam se.