Latin
46.20.26 to 46.20.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.20.26-56
Unproofread scanNot analysed yet
Video cum aufcrentem ovcs a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego ipse super pastores et inquiram oves meas de manibus eorum, ct avertam ab eis, ut nou pascant oves meas; ct non pascent adhuc pastores semetipsos 1. Cum enim dico, Pascant ovcs mcas; illi se pascunt, non oves meas. Avertam, ut non pascant oves meas. Quomodo avertit, ut non pascant oves ipsius? Quae dicunt, facite; quce autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 5). Tanquam diceret, Mea dicunt, sua faciunt. Si diceret, Facite securi quod facinnt, ipsos damnabo male viventes; vobis autem parcam, quia secuti estis præpositos vestros: si hoc diceret, deterreret malos pastores, pascentes non ovcs, sed se I. Sed quoniam terret non solum cxcum ducentem, sed et cæcum sequentem (nequeenim ait, Cadit in foveam ducens, et non cadit sequens: sed, Cæcus cæcum ducens, ambo in foveam cudunt (Jd. xv, 14); admonuit oves, et ait, Quæ dicunt, facite; quæ faciunt, facere nolite. Cunt enim non facitis-quæ facinat mali pastores, non vos ipsi pascunt: cuma utem facitis quæ dicunt, ego vos pasco: mea enim dicunt, et non faciunt. Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros. Dieunt hoc sæpe hæretici, quando veritate manifestissima convincuntur: Nos oves sumus, illi de nobis reddent rationem. Reddent plane malam de morte vestra. De mortc ovis maligæ reddet malus pastor malam rationem. Numquid ideo vivit ovis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur pastor, quia neglexit ovem errantem, et propterea in fauces lupi irruit, ut devoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem signatam? Paterfamilias vitam ovis inquirit. Sed ecce malus pastor attulit pellem: reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est? "idcbat desuper, qui postea judicat. Cui verba ille ficta numerat *,cogitationes inspicit. Reddat pastor malos rationem de pelle ovis mortuæ.