Latin
46.20.57 to 46.20.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.20.57-65
Unproofread scanNot analysed yet
Clamavi ei verba tua, et sequi noluit: dedi opcram ut a grege non aberraret, et non obtemperavit. Plane si hoc dicat, et verum dicat (novit autem iiic utrum verum dicaL), reddit bonam rationem de ove mala. Si autem inspicit Deus quia noglexil errantem, quia uon quæsivit pereuntem; quid prodest quod mvenit pellem quam referret? Ipsam revocaret, ne pellem mortuæ demonstraret. Si ergo non bonam rationem reddit, quia non quæsivit erranvem; qualem reddet, qui fecit errantem! Hoc est qnod dico: Si in Catholica episcopus constitutus non bonam rationem reddit de ove, si non quæsierit errantem a grege Dei; qualem rationem redditurus est hacreiicus, qui non solum non revocavit ab errore, sed cliam impulit in errorcm?