Latin
46.53.104 to 46.53.124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.53.104-124
Unproofread scanNot analysed yet
Agnosce evidenter feminam. Temetipsam, o pulchra inter mulieres: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres; exi tu in vestigiis gregum 1 et pasce hædos tuos in tabernaculis pastorum (Cant. I,6,7): non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus: vide quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa? Annuntia milu quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Veniet enim medius dies, quando ad umbraculum concurrant pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas: et volo mihi annuntics, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum: sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum. Omnes enim hæretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes gregcs suos sub nomine Christi. illius soda- Ies fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enin. dicuntur, tanquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul cdales, co quod simul edant. Audi illum in Psalmo arguentem sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: tu vero unanimis et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15). Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras: mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare. In eis ista timet errare.