Latin
46.53.76 to 46.53.103
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 46.53.76-103
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod mihi de Canticis canticorum profers? Quod forte non intelligis. Etenim illa Cantica ænigmata sunt, paucis intelligentibus nola sunt, paucis pulsantil>us aperiuntur. Tene ct devote accipe aperta 1, ut merito tibi pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor manifestorum? Locus ex Canticis contrarius est Donatistis. Ecce tamen ut possumus, fratres, hæc verba discutiamus: aderit Dominus, ut vidcatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnihus ct imperjtis facil ime judicatur, verba ipsa male distinguunt: nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se hahet textus ipsp lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quod sponsi sponso dicat, quod Ecclcsia Christo dicat, nec nos dubitamus, lice illi. Sed omnia verba sponsæ audi. Quare verbum quod adhuc sponsæ est, vis tribuere jam sponso? Omnia quae dicit sponsa,dic: tunc respondebit sponsus. Audi evidentius hanc distinctionem quam dicturus sum, non invenies aliquid plus. Annuntia mihi, quem dilexit anima 'nea, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit, ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et ride quia adhuc ipsa dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Pulo omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quæro cujus generis sit: ab omni homine quæro, Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum alloquitur, consequentia verba indicant, Annuntia mihi, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum Hucusque verba sponsac: jam incipiunt verba sponsi de manifesto, Nisi cognoveris temetipsam.