Latin
47.10.23 to 47.10.44
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.10.23-44
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 40). Neque enim borno par tuus 1, frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam, quam novit Deus. Conscicnlia tua coram Deo est, conversatio tua coram fratre tuo: si de te illc aliquid mali suspicans, perturbatus ædificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, eum sic vivis; quid prodest quia venter conscientiae tuæ hausit aquam puram, et ille de tua negligenti conversatione bibit turbatam' ii. Dominibus placere quatenus studendum. Et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis, et dicere: Apostolus dixit, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I, 10). Et hic aquam turbas, pascua conculcas. Attende melius, ne et tibi aquam turbes 1. Quod ait Apostulus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, optime accipio, apostoLicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non legisti: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus ptr omnia placeo; non quærens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant? Rursus eumdem apostolum non audisti: Sine offensione estote Judæis et Græcis, et Ecclesiæ Dei (I Cor. x, 33, 52)? Tertio eumdem apostolum non audisti 4 Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed eliam coram hominibus (II Cor. VIII, 21)? Ait ergo ille, Expone ilaquo mibi, quomodo intelligam diversa atque coulraria: hac dicentem Apostolum, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem; hac dicentem, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: hac dicentem, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientia nostræ (Id. i, 12); hac dicentem, Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuæ mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Suut homines temerarii judices, detractores, susurroties, murmuratores, quærentes suspicari quod non vident, quærentes etiam jactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientie nostræ?