Latin
47.10.45 to 47.10.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.10.45-54
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim, fratres, etiam in illis quibus placere volumus, glo. riam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quærere debemus, sed illorum salutem: ut si bene anabulamus, nos sequendo non errent; imitatores nostri sint, si nos Christi (Id. iv, 16); si antem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est: quia omnes in iUlo sunt. Non ergo utilitatem nostram quærimus, quando placere hominibus *volumus: sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos awtcm dixerit Apostolus, Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem, manifestum est; et propter quos dixerit, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus vtaceo per omnia, manifestum est: utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum; tu tantem pasce et bibe, noli conculcare et turbare.