Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quando sufficiat conscientia. Nam et Domiminum ipsum Jesum Christum magistrum Apostolorum utique audisti, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est (Matlh. v, 46): id est, qui vos fecit tales. Nos enim populus pascuae ejus, et oves manuum ejus (Psal. XCIV, 7). Ille ergo laudetur, qui te fecit bonum, si bonus es; non tu, qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum vclis vituperari? Utiquc enim qui dixit, Luceantopera vestra coram homnibus; ipse dixit in eodem,sermone. Nolite facere jrutitiam vestram coram hominibus. Sed sicut in Apostolo isla libi contraria videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. Si autem tn cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litcm tuam, illæ non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se hominibus jactando comtnendant 1, -et ita ventilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudcm bominum quasi pro mercede computent bonorum operum sunrum; de his dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem tuam. Contra eos dicitur, Cavete justitiam vestram fa. ccre coram hominibus. Proinde sequitur, Ut rideamini ab eia (Matth. V! ,1, 2). Ullra non porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram homimibus, quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit finis operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab cis. Hac autem 'non ibi ponit tinem, ut videamur ab hominibus, coram quibus vult esse bona facta nostra: sed ait, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra. Non quievit, neque hic remansit: sed duxit hinc te sursum 1, et tulit te a te (caderes enim, si esses in te), et ubi tutus esses, posuit te. Videant, inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. Noli irasci, quia ille glorificatur: apud illum esto, ct in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostulus, omnis caro 'mam illo. Ergo sine gloria remanebimus? Non: ait enim ipse, Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. I, 29, 31). Nam et testimonium conscientiæ nostræ ita nobis gloria est, quia in illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus, et efficiamur placentes nobis; valde stulto homini placet, qui sibi placet.