Latin
47.2.142 to 47.2.167
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.142-167
Unproofread scanNot analysed yet
Et quis est semper bonus? Faci. lius, si te Deus diligenter discutiat, inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo tote. randa sunt zizania hæc inter frumentum, hirci inter arietes haedi inter oves. Quid autem ille de frumento? ntempore, inquit, messis, dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum ea; triticum autem meum recondite in horreo. Transiet ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo Dominus patientiam, quam nroponit in se, dicens tibi: Ego certe si modo voluero judicare, numquid inique judicabo? Ego si modo voluero judicare, numquid falli potcro? Si ego qui semper recte judico, et qui falli non pOssum, differo judicium meum; tu ignorans quemadmodum judicandus sis andes tam præpropere judicareT Videte, fratres, quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, boc opus nec in messe concessit. Ait enim, In tempore messis dicam messoribus: non ait, Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait, Angeli sunt (Matth. x III, 24-50, 37-43). Homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audos ante usurpare officium alienum 1, quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis: de hircis quid? Cum venerit Filius hominis, ei omnes Angeli cum eo, sedebit in sede gloriæ suæ; et congregabuntur ante eum omnes gente, et separabit eat, sicut pastor separat oves ab hædis (Id. xxv, 31, 32). Et veniet, et separabit: veniet messis, et separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. Nec idco ista dicimus, fratres, ut corripiendi dormiat diligentia: imo vero ne in illud judicium incauti veniamus, et cæCi negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus, disciplina exerceatur, judicium non præcipitetur.