Latin
47.2.168 to 47.2.200
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.168-200
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —7. Dei judicium securi boni, trementes mali exspectant. Quid ergo Dominus? Ecce ego judico inter ovem et ovem, et arietes et hircos. Ego jui dico: magna securitas, ipse judicat, securi siut boni. Judiccm ipsorum nullus adversarius corrumpit, nul- Ius advocatus circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. Nou tatis judicat, cui aliquid abscondatur. Numquid enim Dens judicans quaesiturus est testes, per quos discat 'tuis sis? Unde potest falli quis sis, qui noverat quis esses futurus? Te interrogat, non alium de tc. Dominus, inquit, interrogat justum et impium (Psal. x, 6). Interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo judicem talem, quem ncmo contra nos f Hit, nemo pro nobis; sic agamus, ut ejus judicium venturum non timeamus, sed exspeetemus et desideremus. Numquid enim frumenta timent, ne mittantur in horreum? Imo optant vehementer et desiderant. Numquid oves timent, ne ponantur ad dexteram? Imo nihil eis tam tardum est, quam donec fiat. Hi vero ex animo et tota sinceritate dicunt, cum orant, Veniat regnum tuum. Mali vero hominis in bis verbis et cor trepidat, ct lingua titubat. Quomodo enim dicis, Veniat regnumtuum? Ecce veniet: qualem te inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest- in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimillimus debitoribus nostris (Matth. VI, 10,12). Voluit enim Deus sic te esse debitorem, ut habeas debitorem. Peccando quippe iniraleum te facis Deo f: sed attende ne forte I:: habeas inimicum. Dimitte, et dimittetur libi. Quod tacis qui potes in peccato inveniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit judicari. Si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de cætero lapsum tua fragilitatis horrescis;