Latin
47.2.201 to 47.2.235
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.2.201-235
Unproofread scanNot analysed yet
quid tibi facturus est, qui tam securus judicat, quomodo qui nunquam peccat? CAPUT VII. —8. Conscientia cito mundanda. Danda ergo opera est purae conscientiæ: et si foi te aliquis inest scrupulus, præveniamus faciem cjus in confessione. In Psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus, Præveniamus faciem ejus in confessione (Psal. xciv, 2). Præveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non nO'cret ultionem, si ei tu post confessionem non repetas iniquitateiu. Praeveni antequam præveniaris. Quia enim venturus est, cerlum est: perdes, si non desideras qnod futurum est. Nam et te nolente venturus est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat horam qua judicari debuit, sic novit et horam qua debeat judicare. Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntictur scrupulo; hodie dimittitur, hodie laxatur 1. Non cst ut dicas, Differt Deus veniam: in noli dit. ferre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat: et si angit, et sollicitat. Utiqne si in domo tua esset lapis offendens ocukts tuos, juberes eum auferri de medio; maxime si aliquem paulo majorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum invocas, in te vocas; quomodo veniet in te, cui locum quo recipias, non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde luo, quod tibi ipse fecisti? Ipsum invoca,ut mundet; ipsum invita, ut intret: dum tamen quod facturus es, modo facias, cnm loquitur monendo, et tacet judicando. CAPUT VIII. —9. Doctrina accepta MOM amare corde communicanda. Dixit hic hircos, dixit arietes, et judicat inter eos. Et quid eis dicit? Numquid non sufficit vobis, qnia bonam pascuam pascebatis? et reliquius pascum vestræ conculcabatis pedibus vestris; et potabatis aquam, quæ subsidebat, id est, quæ pura et tranquilla crat, et reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meæ conculcationes pedum vestrorum depascebant, et conturbutam pedibus vestiit aquam potabant.