Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.25
Unproofread scanNot analysed yet
Ligna in campo fructifera allegorice. Et vide quo proficit ille imber. Et ligna quæ in campo sunt, dabunt fructum suum. In campo, in planitie quadam, non in arduis; in facilitate quadam vitae. Facilitatem quamdam viue hujus, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit: qualis est vita mullorum fidelium in Ecclesia Dei, habentium conjuges, filios, domos suas; velut in campo sunt ligna, arduum nihil aseendere valuerunt. Sed accipiant imbrem, dabunt et hæc ligna fructum suum. Ilorum lignorum fructus est, Frange esurienti panem tuum, ct egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Talibus lignis dicebat Apostolus, Non quia quæro datum, sed requiro fructum (Philipp. IV, 17). Et ligna quæ in campo sum, dabunt fructum suum: etsi non habent majorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua. Jam campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quid potest campus? quid potest collis? quid potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et habitabunt in te ra sua in spe. Videtis quia ca promittit, quae hoc tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intelligo. Cum enim pervenerimus ad promissa, jam non erit spes, sed res ipsa erit. CAPUT XV. —26. Contra Donatistas. —Et scient quoniam ego sum Dominus, in eo cum confregero furcas jugi eorum: furcas quibus premitur collum eorum. Domine, frange furcas quibus haeretici premunt. colla infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam, Noli audire Christum, audi me? Remove furcam, respirare permitte. Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes, incipientibus abJerusalem (Luc. xxiv, 47). Sine me sequi pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam jugum lene Domini mei. Hæc audit, et premit. Domine, non vult hæreticus furcam suspendere; tu furcam frange. Crux Domini sursum levat, furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum confregero furcas jugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum confregero furcas jugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in servitutem redigebant. Quid est, in servitutem redigebant? Ad peccatum cos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus es: peccati (Joan. VIII, 54). Videte quid eis persuaserint, fratres, ut dicant, Illi de nobis reddent rationem: nos oves sumus; quo duxerint, sequimur. es? Pastorem audi; non lupum (a).