Latin
47.27.1 to 47.27.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.27.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
A luporum dentibus eruuntur qui pastorem audiunt. —Et non erunt adhuc in vastationem gentibus. In omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi: non illi ibi qui hic; sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. Dissenliunt inter se, eontra unitatem omnes consentiunt. Unitas autem non dissentit a se; sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat: scd est requies in eremo. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus, et bestiæ terrce jam non comedent eos. Audientes vocem pastoris, eruentur' a dentibus luporum. Bestiæ illæ calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures; volentes se audiri, et Scripturas non audiri. Et bestiæ terræ non comedent eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat quia q'lod nunc promittit, hic promittit: Deus de rebus loquitur quas adhuc hie exhibet. non erit qui eos terreat. Qwomodonon erit qui eos terreat? Non erit prorsus. In Domino confido. Jam cum coeperit dicere homo, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum 2. non in me. Illi laudant verbum in se, dicentes, Quod vobis dicimus, credite: nos laudamus verbum in Domino, dicentes, Quod nobis dicitur a Domino, credamus. Non erit qui nos terreat; quia, In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 11): Non erit qui eoa terreat. is. Plantarium pacis. —Et excitabo eis plantarium pacis. Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus, et erstirpetur I quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se, de Ecclesia sua; de se in cœlo, de Ecelesia in terra; de se super omnes Coelos, de Ecclesia per omnes terras: hoc plantavit Deus.