Latin
47.27.31 to 47.27.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 47.27.31-54
Unproofread scanNot analysed yet
Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa cst Ecclesia: non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei. Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis plantarium pacis: et jam non erunt qui exterminentur fame in terra. Vere, fratres, quia fames est; quærite ct videte quantam famem patiantur: et quod pejus est, circum os habent escam, sed non manducant; prorsus quomodo ægri fastidio sæpe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comcdere nolunt et aversantur. Nain utique et Scripturæ ista loquuntur: et hic utique et ibi sonat Psalmus, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium (Psal. xxi, 28). Ecce esca est posita in vasculo: si sanus esses ef manducares, numquid ibi remaneres? Ei jam non erunt qui exterminentur fame in terra, et jam non portabunt maledictum gentium. Vere, fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est Ecclesia, ut jaur confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere, Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: Quare inter vos non consentitis? Gentiles pagani qui 'remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissensionem Christianorum Christianis objiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium; nec portabunt maledictum dissensionis, quiapermanent in radice unitatis, in plantatione charilati* r Non portabunt maledictum. CAPUT XVI. —29. Ores Dei quænam. Et scient quoniam ego sum Dominus Deut eorum, tt ipti populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus. Ecce sunt oves, ecce est et vinca. Quomodo cum de vinea loquerctur Isaias, arguens quamdam vineam malam, ne dicere! vilis, Non intellexi; exposuit in fine dicens, Vinea autem Domini sabaoth, domus Israel eat (Isai. v, 7); lie dicerent, Non nobis dictum cst, sed vinc nescio cui: sed et hic, cum locutus esset de ovibus, ad extremum ne quis dicat, Forte suut aliquae oves Dei nescio uhi, quas curat Deus, et ego illas non novi: quanquam alsurdus est nimis humano sensui qui ista cogitaverit: tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quæ essent oves ejus, apertissime exposuit.