Latin
48.2.94 to 48.2.101
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.2.94-101
Unproofread scanNot analysed yet
piacuerat illi sic praedicare, boc asserere, hoc decere: revocatus est sanctorum auctoritate et prædicatione Videte enim verba ejus: Si dicebam, inquit; Si dicebant, narrabo sic, prædicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sie narravit Abraham, Isaac et Jacob; non sic narravit Jeremias, non sic Isaias, non sic cæteri Prophetæ. Iti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.