Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 48.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Psalmista suscepit cognoscere. Quid ergo faciam? Suscepi cognoscere. Suscepi, inquit, cognoscere: sed magnum est hoc cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, posteaquam dixit, Suscepi cognoscere; hoc labor eat ante me: quomodo cognuscam ei justum Deum esse, et res humanas nosse, et pcrversis bene esse, rectis aliquando male esse. Quomodo sit justum, suscepi cognoscere, et labor est ante me. CAPUT V. —7. Quomodo vel quamdiu Deus sinat et bene esse malis et male case bonis. Quousque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Intra ergo in sanctuarium Dei, anima fidelis; intra in sanctuarium Dci, anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non injuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritato revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intelligendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides: et post fidem quid? Et intelligam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo crit bene. Venient, inquam, novissima, quando discernentur pii ab impiis, justi ali injustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei: venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit nialc, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic: sed quod nunc est in occullo, post erit in manifesto.