Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —i. Conducti in vinea. Opus indictum, justitia. Credere, est opus Dei, et eadem ipsa justitia, Fides a facto et dicto. PutaLe ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos putent; qui adolescentuli, tertia; qui juvenes, sexta; qui graviores, nona; qui decrepiti, undecinia. De tempore nolite causari. Opus quod faciatis audite, mcrcedem securi exspectate. Et si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces æqualis cst. Quod est opus, nostis: sed tamen commemorabo. Audite quod nostis, ct facite quod audistis. Diximus, opus Dei esse justitiam. Interrogatus autem Dominus Jesus quod esset opus Dei, respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in cum quem ille misit (Joan. vi, 39). poterat dicere I, Justitia est opus Dei. Numquid ergo nos præsumere aliquid conducti contra patremfamilias ausi sumus? Si justitia est opus Dei, sicut ego dixi; quomodo erit opus Dei quod Dominus dixit, ut credatur in cum, nisi ipsa sit justitia credere in eum? Sed ecce, inquis, a Domino audivimus, Hoc est opus Dei, ut credamus in eum; a te audivimus quod opus Dei sit justitia: proba nobis credere in Christum, hanc esse justitiam. Videtur mihi, quoniam jam respondeo quærenti, et justa flagitanti, videtur tibi credere in Christum non esse justitiam? Quid est ergo? Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod audisti, responsurus es mihi: Ista fides vocatur; credere in Christum, fides vocatur. Accipio quod dicis, credere in Christum, fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum, Justus ex fide vivit (Habacuc II, 4; Rom. I, 17). Facite justitiam, credite: Justus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat, qui bene credit. Credite ei toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duæ syllabæ sonant, cum dicitur fides: prima syllaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas. Dicis, Credo. Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus indico, nec ego denariuin mercedem præparo. Cooperarius vester sum; pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro: quo autem animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enin, ait Apost olus, minimum est, ut a vobis judicer (I Cur. iv, 3). Et vos vocem meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes eor nostrum Deo videndum proponamus, et opus ex animo faciamus. Conducentem non oflendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.