Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 49.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —NUM. i. Superioris sermonis mentio. Lectiones sanctas plures, cum recitarentur, audivimus, et de his nos oportet dicere, quod Dominus fuerit donare dignatus. Sed lectionum omnis auditor quod recentius lectum est magis meminit, et ut inde aliquid a tractatore verbi dicatur exspectat. Cum ergo ultimum sit sanctum Evangelium recitatum, non dubito exspectare Charitatem vestram, ut de ista vinea, et de conductis, et de mercede denarii aliquid audiatis. Scd ego memini superiore Dominico quid promiserim. Cum enim de sancto Propheta quod tectum fuerat aliquid exponere voluissem; lectum autem fuerat, quærenti homini quibus sacrificiis placaret Deum, renuntiatum esse, nihil ab illo Deum quærere, nisi facere judicium et justitiam, et diligere misericordiam, paratumque esse ire cum Domino Deo suo: tractavi, quantum potui, de judicio; tantumque sermo productus est, ut non remaneret temporis spatium, quo possem de faleris disputare. Unde me promisi hodierno die de justitia esse dicturum. Sed qui exspectabalis, ut de Evangelio loquerer, nolite vos putare fraudatos. Opus enim in illa vinea, ipsa est justitia.