Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Exemplis res declaratur. Accipite ergo pauca. Si magnitudini quæstionis satis non fecero, interim præsentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus est, diu pessime vixit; aller eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt libcri: plus donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat. Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si invenio tantwn et illum diligere, quantum et ille diligit cui Inulta donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit1 quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum cst, modicum diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. Quid crgo, inquit, facere debui? Multa mala committere, ut multa essent, quai posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligerc? Angustat nos; sed Dominus qui hæc vera proposuit, ab angustiis liberet me.