Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36 50, Et ecce mulier quoe erat in civitat…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 6-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Quæstio solvitur. Inter debita dimissa numerari vult quæ vitavimus peccata. Dictum cst hoc propter pharisaeum illum, qui vel nulla vel pauca se putabat habere peccata. Non enim Domiuum invitaret, nisi aliquantum diligeret. Sed quam parum erat? Non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quæ noverat quid sanaretur, et a quo sanaretur. 0 Pharisæe, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. Quid ergo, inquit ille? Ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? Aut ista mihi dimittenda sunt, quæ non commisi? Ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. Venit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. Sed petra est refugium henciis (Psal. CIII, i8) et leporibus. Venit ergo ad petram, invenit refugium, accipit auxilium. Alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? Contra Domini verba veniemus, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita plane, cui modicum dimittitur. Sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo rcgentc? Dco gratias, quod motu 1 et voce vestra intellexisse vos significastis. Jam, ut vidco, soluta quæstio cst. Hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante Deo pauca commisit. Cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. Adulter non fuisti in illa tua vita præterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te mihi. Ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; ct ut hæc deesscut, ego feci. Adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam ejus, cui debes et quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum vidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. Nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter hamo, si desit rector a quo factus est homo.