Latin
5.1 to 5.25
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Propheta utens optantis figura, visionis suæ certitudinem significat. Audivimus, et contremuimus, quod in voce Psalmi est prophetatum. Ait enim: Sicut de ficit fumus. deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Det. Non dubito, fratres mei, quod omnium vestrum corda concussa siM, nec cujusquam conscientia sub liis verbis intrepida steterit. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Ac per hoe cum ScripLura dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Prov. xx, 9), quis nun contremiscat, quis non pavibundus exsiliat 1 Quid ergo faciemus, aut quae spes nobis est? Neque enim frustra teee cantantur; aut vero cum hæc dicit Propheta, optat ea hominibus, ac non potius ventura pra:vidct. in verbis quidem iigura optantis apparet, sed inlelligitur præscientia nuutianlis. Sicut cnim quædam in Scriptura Prophetarum tanquam in præteritum facta narrantur, cum futura prædicantur: ita quædam tanquam voto dicuntur optantis; sed qui recte intelligunt quod audiunt, visionem prænunliantis agnoscunt. Longe autem ante nativitatem Dominicæ incarnationis, isti Psalmi dicti atque conscripti sunt. Non ante Deum Christum, sed ante natum ex virgine Maria Christum. Nam profecto pater Abraham longe ante David regem, cujus tempore hi Psalmi canta:i sunt, fuit. Dominus autem dixit, Ante Abraham ego sum (Joan VIII, 58). Ipse enim est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia: sed ipse implens Prophetas, in carne se esse venturum per eos prædixit. Ad ejus autem incarnationem pertinct passio. Neque enim potuit pati ilia quæ in Evangelio scripta sunt, nisi in arne mortali et passibili, quam gercbat. Et ibi utique legitur, quemadmodum Domino crucifixo hi qui cruiitierunt eum, vestimenta rjus diviserunt sibi, et cum invenissent in eis tunicam desuper textam, noluerunt cam conscindere, sed sortem super eam miserunt;