Latin
5.26 to 5.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.26-49
Unproofread scanNot analysed yet
ut ad quem perveniret, integra perveniret (Id. XIX, 23, 24): qua significabatur charitas, qu; c Jividi non potest. Hæc ergo cum in Evangelio jam facta narrentur, longe ante multos annos in Psalmo nun futura prænuntiarentur, tanquam gesta et transacta cantata sunt. Foderunt, inquit, manus meas ct pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa meu. Ipsi rcro consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19). Omnia lanquarn præterita diruuntur, et futura prædicuntur. Sicut ergo in verbis præteriti temporis futura facta significantur; sic in figura optantis praenuntiantis mens intelligenda cst. Sic ct de Juda Domini traditore, tanquam optat ci propheta, quod venturum esse prædicit. Et de ipsis Judæis, Fiat, inquit, mensa corum in laqueum, et in venationem, et in scandalum (Psal. LXVIII, 23). Quod de his prædictum esse sine dubitatione exponit: sicut de Juda quæ sub eadem figura prænuntiata sunt, apostolus Petrus commemorat (Act. I, 20). CAPUT II. —i. In figura Propheto' optantis, intelligenda divini decreti approbatio. Nec sine causa ca qnoe futura sunt 1, tanquam transacta dicuntur. Deo enim sic certa sunt, ut jam pro factis habeantur; et tauquam optans videtur dicere Propheta, quod certum praevidet esse venturum: nihil aliud, quantum milii videtur, ostendens, nisi nobis non debere displicere cognitam sententiam Dei, quam fixam immobi- Ifmque constituit. Et ideo in Actibns Apostolorum, cum quidam propheta, nomine Agabus, prædiceret apostolum Paulum in Jerusalem a Judæis multa esse passurum, et usque ad vincula perveuturum, cum hoc audito fratres revocare et retinere vellent, ne illuc pergeret: Quid facitis, inquit, conturbantes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed eliam mori paratus sum pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Act. x XI, 13, 44). Atque ita cum viderent fratres iRImobilem viri ad omnia perferenda constantiam %dixerunt, Fiat Domini voluntas.