Latin
5.1 to 5.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.1-5-47
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum in pauperes erogalldum. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribæ et Pharisæi (Luc. XVIII, 12). Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribæ et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi: et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic elurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit justitiavestra,inquit,super Scribarum et Pharisæorum; MOM intrabitis in regnum caelorum (Matth. v, 20). Ille nos non palpet: medicus eat, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Scribæ et Pharisæi decimas dabant. Quid est 1 Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis rclinquaLiI; quid misericordiæ impendatis, quid luxuriæ reservetis. Ergo, Facite tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentam bonum in futurum, III appreheredant veram vitam. CAPUT V. —6. Paupera tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere I nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, paupercs, eumdem ipsum apostolum: Est. autem quæstus magnus. QuaMtus est acquisitio lucri 2. Est autem quæstus magnus, inquit, pietas cum sufficientia. Communem habetis cum divitius mundum: non communem habetis cum divitibus domum; sed habetis commnune cœlum, Com- monem lucem. Sufficientiam quærite, quod sufficit quærite, plus nolite. Cætera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quæstus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum.