Latin
5.200 to 5.222
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.200-222
Unproofread scanNot analysed yet
et sicut fluit cera a facie ignit, sic pereant peccalores a facie Dei. Qai sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in cœlum: sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit ct disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni pruximus, et terræ proximus; nundum sic evanuit, nondum sic cst dispersus in ventos: tanto autem attenuatur, evanescit, ut disperit, quanto se multtum extulerit 2. Quia ergo superbus sic se eripit contra Deum, quomodo fumus contra roelum; restat ut i! a deficiat, et tanquam in ventos suæ vanitatis elatione dissipatus intereat; quemadmodum disperit funus clatus, tumida, nou solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes quasi quod videas, et non babes quod teneas. Talcm ergo pœnam, fratres, ante omnia detestamini, nee defendatis peccata vestra: et si adhuc facilis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quæ remanserunt, non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest, nulla facite: si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiæ ipsius, ut te conante omnia perimere, et quantum adjuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere invento et in conatti comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere affecta, non deficere. Si non te invenit dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum. CAPUT IX. —9. Misericordia Dei, quanta erga hominem. Est autem misericordia Dei abundantissima I, et larga ejus benevolentia, qui nos sanguine Filii sui redemit, cum propter peccata nostra nihil essemus. Nam ipse aliquid magnum fecit, cum hominetn ad imaginem et similitudinem suam creavit.