Latin
5.223 to 5.245
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.223-245
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia nos nihil fieri voluimus peccando, et traducem mortalitatis de parentibus duximus. et. massa peccati, tus'ssa iræ facti sumas: placuit tamen illi per misericordiam suam redimere nos tanto prelio; dedit pro nobis sanguinem Unici sui innocenter nati, innocenter viventis, innocenter mortui. Qui nos tanto pretio re- deinit, non vult pcrire quos emit. Non emit quos perdal: sed emit quos vivisicet. Si peccata nostra superant nos, pretium suum non contemnit Deus. Pretium magnum dedit. Nec tamen nubis tantum cle ipsius misericordia blandiamur, si non fuerimus conati adversus peccata nostra; nuc si aliqua maxime capitalia fecerimus, speremus ita futuram esse misericordiam. ut ei conjungatur iniquitas. Numquid enim et eos qui nihil egerunt, quemadmodum correcti viverent, sed in pertinacia et duritia animi permanserunt, accusaverunt etiam Deum defendendo peccata sua, ibi constituturos est, uhi constituit sanctos martyres 1, ubi constituit sanctos Apostolos, Prophetas, Patriarchas, et fideles snos bene de se meritos, sihi servientes, ambulantes in castitate, modestia, humilitate, elcemosynas facientes, ignoscentes quod a quoquam perpessi sunt? Talis cst enim via justorum, talis est via sanctorum tenentium Deum Patrem, tenentium Ecclesiam matrem *,nec illum parentem, nec istam offendentes, sed in amorc utriusque parentis viventes, et ad hæreditatem alternam properantes, non lacso patre, non læsa matre, datur unicuique hæreditas. CAPUT X. —10. Duo parentes ad vitam, et duo ad mortem. Quia duo parentes nos genuerunt ad mortem, duo parentes nos genuerunt ad vitam. Parentes qui nos genuerunt ad mortem, Adam est et Eva; parentes qui nos genuerunt ad vitam, Christus est et Ecclesia. Et pater meus qui me genuit ad mortem, Adam mihi fuit; et mater mea Eva mihi fuit. Nati sumus secundum istam progeniem carnis, ex munere quidem Dei; quia et istud munusnon est alterius, sed Dei: et tamen, fratres, quomodo nati sumus?