Latin
5.3.58 to 5.3.87
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.3.58-87
Unproofread scanNot analysed yet
quia populus Judæorum Esau cst. De Jacob quidem nata est gens Judæorum, sed in figura magis Esau Judæi intelliguntur: quia populus major reprobatus est, populus autem minor primatum accepit. Cum etiam in utero luctarentur, et tædium mater pateretur, quia impellebantur viscera ejus, ait: Quid mihi sic? Melius mihi erat sterilitas, quam ut hoc paterer. Dictum est ei a Domino, quod duo populi in utcro ejus confligerent, ct dux gentes, et quia major serviet minori (Galat. xxv, 22, 23). Quod diclum est cum in utero essent, hoc dictum est iterum in benedictione Isaac, cum benediceret minorcm; putabat nutem se benedicere majorem. Personam Legis ferebat Isaac. Videtur Lex data Judicis: et ipsum regnum datum est 'Christianis. Attendite quia Lex videtur regnum promittere. Judxis dicitur, Propterea auferetur a vobis regnum, ct dabiMur genti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Auferetur ab Esau, ct dabitur Jacob. Hirsutus natus erat et pilosus Esau, id est p! cnus peccatis; hærebant in illo peccata: ille autem ut acciperet primatum, accepit pelles hædorum in bracbiis; ct sic illum benedixit palcr, palpans brachia ipsius, et inveniens hirsutum. Sed illi capilli (a) et peccata portabantur a Jacob, non hærebant in Jacob. Sic ergo et Ecclesia Dei aliena peccata portat, non sua, tolerans usque in finem; sicut ct Dominus Jesus Christus aliena portavit. Et benedixit minorem pater. Et quomodo benedixit? Mysterium sanctum, quales futuri erant 1. Volunt enim oculos acutos Scripturæ. Benedixit filium suum minorem: et videtur deceptus quasi benedixisse alium pro alio. Venit ille qui ierat ad venationem, apportans quod pater jusserat, et dicit: Patcr, manduca, sicut voluisti. Dixit Isaac: Quis es tu? Et ille: Ego sum Esau filius tuus major. Et dicit: Ergo tu cs Esau? Quis est autem jam qui attulit mihi escam, et manducavi, et benedixi illum, et benedictus est (Cen.