Latin
5.3.88 to 5.3.104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.3.88-104
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII, 31-40 )? irasci deceptori! o irasci fallaci! Imo dic: Quare me decepit? quare me fcfellil? tollat benedictionem illam frater ipsius, et sit in malis. Nonnc clamat hæc res in mysterio facta, ut major serviat minori? Accipit ergo talcm ct ipse benedictionem. Sed subjunxit: Eris servus fratris tui. Cum ille diceret, Numquid finitæ sunt benedictiones, benedic et me; ait, Cum illum talem feci, tibi quid habeo dare? Et dixit: Benedic ct me, pater. Et extorsit, ct accepit benedictionem prope similem, a rore cœli ct fertilitate terræ omnem abundantiam. Et subjecit statim, Et servies fratri tuo. Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua. Quid est illud quod dictum est, Et erit tibi sic, cum solveris jugum ejus a cervice tua; uisi quia ostendit illos, quos Esau præfigurabat, sic esse peccatores, ut in potestate haberent, ct in libero arbitrio, mutari et fratri conjungi I?