Latin
5.36 to 5.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.36-65
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Apostolus cnm commemoraret pericula sua: Periculis, inquit, in mari, periculis in fluminibus, periculis in descrto, periculis in latronibus, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Cætera pericula quiescere possunt, pericula a falsis fratribui quiescere usquc in finem sæculi non noverunt. Redimere tempus. Redimamus tempus; quoniam dies mali sunt. Exspectatis a me forte scire, quid est tempus redimcre. Dicturus sum quod pauci audiunt, pauci ferunt, pauci aggrediuntur, pauci agunt: tamen dicam, quoniam ipsi pauci qui me audituri sunt, inter malos vivunt. Redimere tempus, ImA qnando aliquis libi infert litem, perde aliquid, ut Deo vaces, non litibus. Perde ergo: ex eo quod perdis, pretium est temporis. Certe quando pro tuis necessitatibus procedis ad publicum, das nummos, et emis tibi pancm, aut vinnm, aut oleum, aut tignum, ant aliquam supellectilem: das et accipis, aliquid amitlis, aliquid acquiris; hoc cst emere. Nam si nihil amittas, ct habeas qnod non habcbas; aut invenisti, aut donatum accepisti, aut hæreditate acquisisti. Qnando autem aliquid amittis ut aliquid habens, tunc emis: quod habes, emptum est; qnod aminis, pretium est. Quomodo ergo perdis nummos, ut emas tibi aliquid; sic perde nummos, ut emas libi quietem. Ecce hoc cst tempus rcdimcre. CAPUT III. —4. Proverbium Punicum cum Christi præcepto consentiens. Proverbium notum est Punicr:rn, qnod quidem Latina vobis dicam, quia Punice non omnes nostis. Punicum enim proverbium est amiquum: Nummum quærit pestilentia; duos ilii da, ct ducat se. Numquid non hoc proverbium de Evangelio vidctur natum? Nam quid aliud dixit Dominus, quam. Redimentes tempus, quando ait, Si quit vult judicio tecum contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. v, 40)? Judicio vult tecum contendere, et tunicam tuam tollere, vuit avocare te HUb. .