Latin
5.50 to 5.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.50-71
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid ergo quia dixerunt, Fiat voluntas Dei, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi et divino statuto devotissime subdiderunt? Sic et Propheta cum dicit, Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, videt hoc certissime peccaloribus imminere, et placet ei quod Deus statuit, ne Deo ipse displiceat. CAPUT III. —3. Quibus modis Deus ad pœnitentiam sollicitat. Flagellum Dei, admonitio nostra est. Pœnitentia infructuosa, et fructuosa. Quid ergo faciemus, fratres, nisi, ut, dum tempus est, vitam mutemus, et facta nostra, si qua mala sunt, corrigamus? Ut quod sine ulla dubitatione venturum est peccatoribus, nos non inveniat super quos veniat: non quianon erimus, sed ut non tales inveniat, qualibus vcuturum esse praedictum est. Propterea se judex venturum minatur, ut nou inveniat quos puniat, cum vcnerit. Propterea illud cantant Prophetae, ut corrigamur. Si damnare vellet, taceret. Nemo volens ferire dicit, Observa. Totum, fratres, quod audivimus per Scripturas, vox est Dei dicentis, Observa. Et totum quod patiinur, tribulationes in hac vita, flagellum DeL cst corrigere volentis, nc damnet in fine. Quasi dura sunt, molesta sunt, horrent quando narrantur, quæ quisque gravia valde patitur in hac vita: in comparatione autem æterni ignis non parva, sed nulla sum. Sive ergo nos flagellemur, sive cum alii flagellantur admonemur a Domino. Omniaista, fratres, quæ in hac: vita infliguntur a Domino, admonitiones sunt ct stimuli correctionis nostræ. Veniet autem ignis aeternus, de quo dicetur illis qui ad sinistram constituendi sunt, Ite in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus(Matth. xxv, 41). Tunc acturi sunt quidam pœnitentiam. Nani scriptum cst in libro quodam Sapienlia; : Dicent intra se, poenitentiam agentes, et pre angustia spiritus gementes, Quid nobis profuit superbia?