Latin
5.58 to 5.94
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.58-94
Unproofread scanNot analysed yet
Da Deo,et conveni Deum. Imo da Deo, ct ut recipias conveneris I. Certe in terra quærebas debitorem tuum: quærebat ct ille, sed ubi sc absconderet a facie tua. Adieras judicem et dixeras: Jube illum debitorem meum conveniri. Ille audito hoc, discedit, ct nec salutare te quærit: cui forte egenti salutem commodando præstiteras2. Habes ergo cui rrugcs. Da Christo; ipse tc convenit ultro, ut recipias, ct mirantem quia aliquid a tc accepit. Nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite, percipite regnum quod vobis paratum esl ab origine mundi. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi polum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxist; æger et in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus? Quid cst hoc? Convenit debitor, ct croditores excusant. Non vult eos fidelis dcbitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, ct ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. x XV, 34-40). Non accepi per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad nee pervenit: sccuri estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra: idoncum habetis in cœlo. Ego, inquit, accepi, ego reddam. Quid pro terrenis reddat. Et quid accepi? quid reddo? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare, et cætera. Terram accepi, cœlum dabo: temporalia accepi, æterna restituam: panem accepi, vitant dabo. Imo ctiatn hoc dicamus, Panem accepi, panem dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: æger visitatus sum, salutem dabo: in carcere visus sum, libertatem dabo. Panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego dabo, ct reficit et non deficit. Det ergo nobis panem, panis ille qui de creto descendit.