Latin
5.95 to 5.126
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 5.95-126
Unproofread scanNot analysed yet
Cum panem dabit, sc ipsum dabit. CAPUT V. —Quid enim volebas, quando fenerabas? Nummos dare, et nummos accipere: sed pauciores dare, plures accipere. Ego tibi, inquit Deus, omnia quæ dedisti, iri melius commutabo. Si enim dares libram argenti et reciperes libram auri, quanto capcreris gaudio? Inspice, et interroga avaritiam: Libram argenti dedi, libram auri recipio. Quid simile argentum ct aurum? Magis ergo, quid similo terra et cœlum? Et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non perpetuo mansurUS. Et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et æternum dabo. Sic ergo compescatur avaritia nostra, fratres, ut alia quæ sancta est, inOammetur. Omnino quæ vos prohibet ne bene faciatis, male vos alloquitur:dOnlinæ malæ servire vultis, non agnoscentes Dominum bonum. Et aliquando duæ dominæ occupant cor, et servum maium dignum servire talibus, in diversa discindunt. CAPUT VI. —6. Dominæ dum contraria jubentes, avaritia et luxuria. Aliquando possident hominem duæ dominæ contrariæ, avaritia ct luxuria. Avaritia dicit, Serva: luxuria dicit, Eroga. Sub duabus dominis diversa jubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent alłocutiones suas ambæ. Et quando cœperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia jubere non pOSSOJlt, blandiuntur. Et plus sunt cavenda carum blandimenta, quam jussa. Quid dicit avaritia? Serva tibi, serva liliis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Nuli ad tempus vivere: con sule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quando nescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. Fac crgo bene cum animatua, quando pates, cum potes.