Latin
51.13.1 to 51.13.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 51.13.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Cur Jechonias bis numeretur. Interdat Sanctitas vestra rem mysticam et dulcem: fatcor vobis gustatum cordis mei; unde credo quia cum protulero, et gustaveritis, idipsum renuntiabitis. Intendite ergo. A Jechonia ipso incipiente numero tertii intervalli, usque ad Dominun Jesum Christum liunt quatuordecim: quia Jechonias ille et finalis superioris intervalli, et initialis sequentis intervalli his numeratur. Sed dixerit aliquis: Quare Jechonias bis numcratur? Nihil gestum cst antca in populo Israel, quod non esset mysterium futurorum. Jechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia et si sit terminus inter duos agros, vet lapis, vel discretio aliqua maceriæ, et ille qui est ex hac parte, usquc ad ipsam maceriam metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit cxordium meticndi. Sed quare hoc non factum est in prima connexionc intervalli, ubi ab Abrabam numeramus quatuordecim gcnerationes usque ad David, et alias quatuordecim non repetito David, sed a Salomone incipimus numerarc, reddenda causa est, quæ magnum continet sacramentum. Intendat Sanctitas vestra. Tunc facta est transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti Jechonias rex constitutus cst. Ablatum cst ei regnum, et alius constitutus est in locum ejus. Sed tamen vivente Jechonia facta est transmigratio ad Gentes. Nulla enim culpa Jechoniæ dicitat, quare sit rcgno privatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei successerunt. Sequitur ergo captivitas, itur in Babyloniam. Non cunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. In illæ captivitate, erat Ezechiel proppheta, in illa crat Daniel; ibi erant tres pueri inter flammas nobilitati. terum autem secundum prophetiam Jeremiæ prophetae. CAPUT IX. —it. Transitus Evangelii ad Gentes figuratus in transmigratione Babylonis. Mementote Jechoniam sine ulla culpa improbatum, inde destitisse regnare, et fecisse transitum ad Gentes, cum transmigratum cst in Babyloniam: et attendite præmonstratam imaginem rerum futurarum in Domino Jesu Christo.